monumenta.ch > Ambrosius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 20, 100
Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium . Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adiunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur? Licet non expresse Elisaeum iuvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus iuniorem fuisse . In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum .